monumenta.ch > Hieronymus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 82, 1
Epistula tua hereditatis Dominicae te indicans possessorem, qui pergens ad Patrem; Apostolis loquebatur: 'Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis' , illius quoque felicitatis compotem te esse testata est, in qua 'beati pacifici' nuncupantur . Blandiris ut pater, erudis ut magister, instituis ut Pontifex. Venisti ad nos non in austeritate virgae, sed in spiritu benignitatis et lenitatis et mansuetudinis: ut humilitatem Christi primo statim sermone resonares, qui mortalium genus non fulminans et tonans, sed in praesepi vagiens, et tacens salvavit in cruce. Legeras enim in typo illius ante praedictum: 'Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis eius' ; et in ipso postea praesentatum: 'Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde' . Unde et multa de sacris voluminibus super pacis laude perstringens, ac per varios Scripturarum campos more apum volans, quidquid dulce et aptum concordiae fuit, artifici eloquio messuisti. Currentes igitur ad pacem incitati sumus: exposita ad navigandum vela, crebrior exhortationis tuae aura complevit; ut non tam retrectantibus et fastidiosis, quam avidis et plenis faucibus, dulcia pacis fluenta biberemus.